Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
.....spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis....................5
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi...
..................................
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte.........................10
tintinant aures, gemina teguntur
.....lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas...........................15
.....perdidit urbes.