.
 
.

Catullus 62

At the end of a wedding feast while the evening star Vesper is rising, young men and women compete in singing the wedding hymn.

Click on the words in the poem below to get vocabulary information.

Please, if you see errors, let me know about them so I can fix them!

back to the Catullus poems

 

Back to the top

Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
exspectata diu vix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,
iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!....................5

Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra;
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certest; viden ut perniciter exsiluere?
non temere exsiluere: canent quod vincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!..................10

non facilis nobis, aequales, palma parata est:
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur: habent memorabile quod sit;
nec mirum, penitus quae tota mente laborant. 
nos alio mentes, alio divisimus aures;....................................15
iure igitur vincemur: amat victoria curam.
quare nunc animos saltem convertite vestros;
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?.............................20
qui natam possis complexu avellere matris, 
complexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!...................25

Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a divis felici optatius hora?....................................30
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam
...
namque tuo adventu vigilat custodia semper.
nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
Hespere, mutato comprendis nomine Eous.............................35
at lubet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee

ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convolsus aratro,....................................40
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:

sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est; .....................45
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
Hymen, o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

ut vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,...............50
sed tenerum prono deflectens pondere corpus
iam iam contingit summum radice flagellum;
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci:
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:...............................55
sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adepta est,
cara viro magis et minus est invisa parenti.
et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.
non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse,......................60
ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
virginitas non tota tua est, ex parte parentum est,
tertia pars patrist, pars est data tertia matri,
tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt............................65
Hymen, o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

  Back to the top
Meter: dactylic hexameters.
1-5. Boys are singing.
2. diu: with exspectata.
3. tempus: sc. est.
6-10. Girls are singing.
8. certest: certum est
viden: videsne
exsiluere: exsiluerunt.
9. quod: direct object of vincere.
11-19. Boys are singing.
11. nobis: Dative of Agent;
palma: i.e., victory.
12. meditata: Accusative neuter plural.
14. quae: Accusative neuter plural.
15. alio...alio: "in one way..., in another way".
17. saltem: with nunc.
20-25. Girls are singing.
20. fertur: "is considered"; sc. quam tu.
24. capta urbe: Ablative Absolute.
26-31. Boys are singing.
28. quae: has conubia as antecedent.
29. nec: with tuus ardor
iunxere
: iunxerunt
prius quam: "earlier than," "before."
30. felici: modifies hora
optatius
: modifies quid.
32. Girls are singing.
33-38. Boys are singing.
33. There is a lacuna in the text after line 32.
34. revertens: modifies Hespere, which is the subject of comprendis.
36. lubet: takes Dative and a complementary infinitive.
37. quem: has antecedent te in line 36; 
quid: "why?"
39-48. Girls are singing.
41. quem has flos as antecedent and is the direct object of mulcent, firmat, and educat.
45. suis: "to her own people".
49-66. Boys are singing.
51. corpus: Nominative, modified by tenerum.
52. contingit: from contingo, -ere, -tigi, -tactus, "to bring (Accusative) into contact with (Ablative)."
53. hanc: its antecedent is vitis (line 49); 
coluere: coluerunt.
54. marito: Dative in apposition with ulmo, "as a husband".
55. illam: antecedent is vitis.
57. par conubium: direct object of adepta est, "proper marriage".
60. aequom: aequum
pugnare: sc. cum eo
tradidit: sc. te.
61. quibus: Dative with parere.
62. tota tua: "wholly yours"; 
ex parte parentum est: "part belongs to your parents".
63. patrist: patri est, sc. data.
64. tertia sola: "only a third"; 
duobus: Ablative plural; sc. parentibus.
  Back to the top
Back to the Catullus poems
.
 
.
.
last updated October 17, 2003
comments, corrections?