A prayer to be cured of his lovesickness for the unfaithful
Lesbia. Catullus reasons that since he has been pious to the gods, they should be willing to help him in return.
Click on the words in the poem
below to get vocabulary information.
Please, if you see errors, let
me know about them so I can fix them!
Si qua recordanti benefacta priora voluptas
...est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo
...divum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,............................5
...ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
...aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
...quare iam te cur amplius excrucies?.....................................10
quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
...et dis invitis desinis esse miser?
difficile est longum subito deponere amorem,
...difficile est, verum hoc qua lubet efficias:
una salus haec est, hoc est tibi pervincendum,.........................15
...hoc facias, sive id non pote sive pote.
o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
...extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
...eripite hanc pestem perniciemque mihi,................................20
quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
...expulit et omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
...aut, quod non potis est, esse pudica velit:
ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.................25
...o di, reddite mi hoc pro pietate mea.